

Liber Job*
Caput 1: Versus 17
Chaldaei fecerunt,etc. Chaldaei interpretanturferoces,etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc.Camelos, etc.Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat.Ut nuntiarem tibi, etc.Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent haeredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.